Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.65.1 | Cic. Fam. 13.65.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.66.1 |
13.65.1
Cum P . Terentio Hispone , qui operas in scriptura pro magistro dat , mihi summa familiaritas consuetudoque est ,
multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt . eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat . non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo
impetrare potuisse ; sed quoniam , quem ad modum omnes existimant et ego intellego , tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare , peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude
Hisponem adfici velis .
13.65.2
praeterea cum sociis scripturae
mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam
quod ea societas universa in mea fide est , sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime . ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia , gratissimi hominis , et ex sociorum gratia , hominum amplissimorum , maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris . sic enim velim existimes , ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.65.1 | Cic. Fam. 13.65.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.66.1 |